TELONARIUS qui TELONIUM exercet

TELONARIUS qui TELONIUM exercet
TELONARIUS qui TELONIUM exercet
publicani species, l. 3. Cod. Theod. De Indulg. debit.
Publicanus namque, five terrâ, sive mari aut flumine vectigal exigit: Telonarius autem proprie est, qui mari aut flumine. Moschopulus, τελώνης ὁ τὰ τῆς θαλάςςης καὶ τὰ τοῦ ἀντιναύλου διενεργῶν. Cuiusmodi officiô functus est Sabinus, Vespasiani pater, qui, ut ait Suetonius, publicum quadragesimae in Asia egit. Manebantque imagines a civitatibus ei positae, sub hoc titulo ΚΑΛΩΣ ΤΕΛΩΝΗΣΑΝΤΙ, in Vespas. c. 1. i. e. BONO QUONDAM TELQUARIO, aut qui bene telonium exercuit, uti interpretatur Theod. Marcilius. Sequenti aevô Telonearius, dignitas fuit Palatina, apud Franciae Reges, sicque dicebatur, qui omnibus Regni portitoribus praeerat, et ab ipsis portoria recipiebat. Sic Helmigarii, Mercati Palatii Toloneari, meminit Hincmarus Rem. Opusc. 35. namque, uti ex telonium, processu temporis, teloneum, sic et tolonium, factum est. Vide Car. du Fresne Glossar. et hîc ubi de Publicanis, et Vectigalibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”